Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Primus Regum - 22

Primus Regum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 22 22,1Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
Nova Vulgata 22,2In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludae ad regem Israel,
Nova Vulgata 22,3dixitque rex Israel ad servos suos: «Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae?».
Nova Vulgata 22,4Et ait ad Iosaphat: «Veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad?».
Nova Vulgata
22,5Dixitque Iosaphat ad regem Israel: «Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui». Dixitque Iosaphat ad regem Israel: «Quaere, oro te, hodie sermonem Domini».
Nova Vulgata 22,6Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: «Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?». Qui responderunt: «Ascende, et dabit Dominus in manu regis».
Nova Vulgata 22,7Dixit autem Iosaphat: «Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum?».
Nova Vulgata 22,8Et ait rex Israel ad Iosaphat: «Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michaeas filius Iemla». Cui Iosaphat ait: «Ne loquaris ita, rex».
Nova Vulgata 22,9Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: «Festina adducere Michaeam filium Iemla».
Nova Vulgata
22,10Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
Nova Vulgata 22,11Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: «Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam».
Nova Vulgata 22,12Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: «Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis».
Nova Vulgata
Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum dicens: «Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona».
13 Sermo tuus - Lege cum qere, multis mss, Syr, Targ, Vg et 2Par 18,12 debāre; TM «verba tua»
Nova Vulgata 22,14Cui Michaeas ait: «Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar!».
Nova Vulgata
22,15Venit itaque ad regem, et ait illi rex: «Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?». Cui ille respondit: «Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis».
Nova Vulgata 22,16Dixit autem rex ad eum: «Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini».
Nova Vulgata Et ille ait:

«Vidi cunctum Israel

dispersum in montibus

quasi oves non habentes pastorem.
    Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace”».

17 In (montibus) - ’el = al (sic pauci mss, Syr, Targ et 2Par 18,16)
Nova Vulgata
22,18Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: «Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum?».
Nova Vulgata
22,19Ille vero addens ait: «Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
Nova Vulgata 22,20Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.
Nova Vulgata 22,21Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”.
Nova Vulgata 22,22Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.
Nova Vulgata 22,23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum».
Nova Vulgata
Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: «Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?».
24 Tibi - ’ôtāk = ’ittāk (sic C)
Nova Vulgata 22,25Et ait Michaeas: «Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris».
Nova Vulgata Et ait rex Israel: «Tolle Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis,
26 Et maneat - Vg quoad sensum recte wehôšîbēhû (= et fac eum manere); TM «et reduc eum»
Nova Vulgata 22,27et dic eis: “Haec dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace”».
Nova Vulgata Dixitque Michaeas: «Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me». Et ait: «Audite, populi omnes!».

28 Et ait... omnes - Additum ex Mich 1,2 quod iam Chronista (2Par 18,27) in libro Reg invenit
Nova Vulgata
22,29Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.
Nova Vulgata 22,30Dixitque rex Israel ad Iosaphat: «Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis». Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum.
Nova Vulgata 22,31Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens: «Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum».
Nova Vulgata 22,32Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;
Nova Vulgata 22,33intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
Nova Vulgata
22,34Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigae suo: «Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum».
Nova Vulgata 22,35Aggravatum est ergo proelium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagae in sinum currus.
Nova Vulgata 22,36Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: «Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam!».

Nova Vulgata
22,37Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.
Nova Vulgata 22,38Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat.

Nova Vulgata
22,39Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?
Nova Vulgata 22,40Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
Nova Vulgata
22,41Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;
Nova Vulgata 22,42triginta quinque annorum erat, cum regnare coepisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
Nova Vulgata 22,43Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini.
Nova Vulgata 22,44Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis.
Nova Vulgata 22,45Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel.

Nova Vulgata
22,46Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quae fortiter gessit, et proelia, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae?

Nova Vulgata
22,47Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.
Nova Vulgata 22,48Nec erat tunc rex in Edom sed praefectus regius.
Nova Vulgata Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quae navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
49 Fecerat - Cum qere nonnullis mss et vers āśāh; TM «decem», sed probabiliter āśāh  ante āśā  propter homoeoarcton exciderat; ergo legendum esset «fecerat decem»
Nova Vulgata 22,50Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: «Vadant servi mei cum servis tuis in navibus». Et noluit Iosaphat.

Nova Vulgata
22,51Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
Nova Vulgata
22,52Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis.
Nova Vulgata 22,53Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;
Nova Vulgata 22,54servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius.